Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Hic quaeri solet
item quaeritur a quibusdam
Prima in tres quia primo movet quaestionem,
secundo circa eam
ponit suam determinationem,
tertio ex dictis
cui versutiae
sed vehementer
Secunda pars principalis dividitur
ita etiam, cum dicitur
Utrum generatio activa in Patre sit perfectionis simpliciter immensae.
Quod non nulla ratio suppositibilis dicit perfectionem, ergo nec activa generatio. Tenet consequentia quia generatio activa est ratio suppositibilis Patris. Antecedens patet quia tunc in divinis foret alia bonitas quam essentialis. Tum etiam quia non producere tunc argueret imperfectionem, et sic nec essentia divina nec Spiritus Sanctus essent simpliciter perfecti.
Secundo, sequeretur quod omnes personae divinae non essent tam perfecte sicut essentia. Patet consequentia quia quaelibet persona caret aliqua ratione suppositibili quia Pater non habet rationem suppositibilem Filii, nec Spiritus Sancti, nec econverso.
Tertio, sequeretur quod theologus evidenter
posset probare generationem in divinis esse.
Consequens est falsum.
Patet consequentia quia evidenter potest deduci
quod quidquid est Deus,
ipse est omne quod melius est ipsum esse quam non esse simpliciter,
cum sit
illud quo maius cogitari non potest
In oppositum generatio in divinis est Pater, sed Pater est immensae perfectionis seu immensa perfectio, ergo.
Prima conclusio: licet a Filio et Spiritu Sancto nullum verbum divinum sit generabile, tamen per dicere Filii aut Spiritus Sancti est producibile aliquid. Prima patet quia aliter essent plura verba in divinis possibilia, immo de facto ponenda contra fidem. Secunda pars probatur quia per dicere totius Trinitatis omnia creata sunt producta et producbilia produci possunt. Patet illud
ipse dixit et facta sunt
per ipsum omnia facta sunt
Primum corollarium: quod non omnis dicens Verbo dicit Verbum, licet forte econverso sit verum. Patet quia dicere Verbum divinum praecise et proprie Patri convenit, dicere autem verbo tribus competit, ut patet per conclusionem. Ex quo videtur sequi quod, licet ad intra omne dicere sit intelligere, non tamen omne intelligere est dicere.
Secundum corollarium: quod posse Patris aeternum Verbi productivum non est pura relatio seu mere relatum. Patet quia relatio non est Patri ratio sic essendi simpliciter, ergo nec ratio agendi. Ex quo sequi videtur quod sicut essentia est Patri ratio essendi, sic etiam videtur esse ratio Verbum producendi. Ex quo ultra sequitur quod potentia generandi Verbum divinum dicit rem absolutam quantum ad principale significatum, licet cognoscet respectu ad genitum.
Tertium corollarium:
licet Verbum habeat a Patre esse et agere,
tamen Pater et Filius producunt aeque libere.
Patet quia Filius non determinatur a Patre aliqua naturali necessitate,
ergo aeque libere producunt Spiritum Sanctum,
sicut Pater ipsum Verbum generat.
Antecedens patet ex dictis superius.
Sequitur ulterius,
quam repugnat Verbo intrinsece dependere,
tam necessario repugnat ei Patrem praeexigere seu praeindigere.
Patet quia omnia illa important imperfectionem.
Illud corollarium est contra
Tertia conclusio:
quod licet non sit perfectionis
Primum corollarium: non minoris perfectionis est dicere Patris notionale quam intelligere eius intrinsecum et essentiale. Probatur quia utrumque est immensae perfectionis, ut patet per conclusionem.
Secundum corollarium:
tam formaliter potest esse beatus suo dicere notionali,
quam formaliter beatificatur suo intelligere essentiali.
Patet quia Pater beatificatur formaliter omni
sua perfectione immensa.
Et ista sunt duo corollaria contra
Tertium corollarium:
nulla ratio seclusa fide et clara visione viatorem
certificat quare Pater in divinis non plura verba seu plures filios producit aut generat.
Intelligo de communi lege.
Patet quia hoc sola fide creditur quod una sola persona in divinis potest esse generata.
Confirmatur
quia omnem potentiam et perfectionem quam habet Pater
habet Filius et Spiritus Sanctus,
ergo ratione non potest convinci plures filios non posse produci.
Patet ex dictis
ex quo patet corollarium responsivum quod,
licet Verbi aeterni generatio sit simpliciter immensa perfectio,
aliquid est perfectionis in uno supposito quod non est perfectionis in alio.
Ideo, licet sit perfectionis in Filio quod generetur,
non tamen oportet quod sit perfectionis in Patre et Spiritu Sancto
Contra
Secundo, Filius et Spiritus Sanctus habent perfectionem simpliciter quam habet Pater, ergo a Filio et Spiritu Sancto Verbum divinum est generabile. Tenet consequentia quia per dictam posse generare est perfectionis simpliciter immensae. Antecedens est catholicum.
Contra
Contra
Secundo,
Filius non potest facere quidquam
nisi quod viderit Patrem facientem
Tertio,
omne principatum praesupponit suum principium,
ergo Pater praecedit Filium.
Tenet consequentia quia Pater est principium Filii.
Antecedens probatur
quia prius est causam esse quam ipsam esse causam
quia sequitur,
Contra tertiam corollarium, Pater est liber a se et Filius non sed a Patre, ergo Filius est minus liber quam Pater. Consequentia bona et antecedens patet quia quidquid Filius est et habet, habet a Patre.
Secundo, ex dicto Christi
in his quae Patris mei sunt oportet me esse
Contra corollarium ultimum,
Filius tam perfecte procedit a Patre in persona distincta,
quam perfecte si procederet
Contra
Secundo,
repugnat esse naturam intellectualem independentem
et eam non producere aliquod verbum expressivum eius.
Sed divina essentia est huiusmodi, ergo.
Minor nota et maior probatur
quia non repugnat memoriae finitae dicere se per verbum expressum sui comprehensivum,
ergo non repugnat memoriae immensae et infinitae, ergo.
Tenet consequentia
quia Deus est comprehensivus sui per intellectum
et per consequens immensi Verbi productivus
et formativus et non per creationem,
igitur per generationem, et habetur intentum.
Ratio fundatur super illo dicto
cum mens se cogitat
quasi mentem sibi similem generat
Tertio,
quidquid de ratione formali est principium productivum
alicuius secundum suam rationem formalem
in quocumque illud est erit a se principium productivum alicuius
intellectus habens obiectum sibi
praesens ex ratione formali est principium notitiae genitae
Contra
Contra
talem
Secundo,
Tertio,
quia
repugnat esse plures
filiationes
Quarto,
actus adaequatus principio productivo
et semper stans non compatitur secum
alium actum eiusdem rationis ab eodem principio.
Sed sic est de actum paternae generationis in divinis,
ergo non possunt esse plures filii.
Quinto,
si possunt esse plures productiones in divinis eiusdem rationis,
ergo infinitae
Sexto,
producere plures notitias in divinis est simpliciter
impossibile ex eo quod notitia ista
non esset in natura divina nisi esset Deus,
nisi tota latitudo simpliciter infinita notitiae possibilis
produci per modum notitiae seu verbi esset productio
Septimo,
Pater non potest alia notitia
Octavo,
si aliud verbum producere posset,
non perfecte Pater se dixisset.
Consequens est falsum.
Istae tres rationes sunt
Nono contra illud corollarium,
videtur esse processus
verbum divinum semper de scientia nascitur
scientia Dei est immutabiliter stabilis
verbum divinum
divinum nascitur de tota scientia Patris
Secundo, potest dici quod, licet Filius habeat omnem perfectionem et potentiam, non tamen potest exire in actum generationis quia non habet proprietatem generationi congruentem, scilicet paternitatem, sed oppositam, scilicet filiationem.
Tertio, posset dici quod eadem perfectio et eadem potentia est qua Pater generat et Filius gignitur quia in nulla re absoluta differunt.
Quarto,
cum dicitur quod
Secundo, posset negari antecedens loquendo de suppositione vel praeexigentia, sicut debet intelligi conclusio et suum corollarium.
Secundo, dicitur quod, si notet necessitatem, non tamen consequentis sed consequentiae, et talis non repugnat libertati, sed simul stant.
Tertio, posset dici quod ibi loquitur secundum humanitatem, hic autem loquor de sola Trinitate, ideo non sequitur.
generat quasi sibi similem
quod Deus non possit multiplicare individua sub una specie, error
quod formae non recipiunt divisionem sine materia, error
Pater omnia novit in se
et omnia novit in Verbo
Per hoc patet
Hic quaeri solet
non est aliquid subiectum potentiae
divinae aut voluntati,
est tamen aliqua potentia vel voluntas
hoc potest
vel vult potentiorem esse
persona quae hoc non potest vel vult
Secunda conclusio:
quod,
licet Filius non possit generare,
hoc tamen non est ex impotentia
sed ex proprietate
quia non oportet eum generare
Filius ergo non potest esse Pater,
nec sui,
nec alterius,
nec hoc provenit ex impotentia,
sed ex proprietate generationis qua sic est Filius
quod non potest esse Pater
Tertia conclusio:
quod Pater est potens natura sive essentia Filium gignere,
et
eadem potentia est in Filio qua potuit gigni
et in Patre qua potuit generare
Quarta conclusio:
licet sit eadem potentia qua Pater potest gignere et Filius gigni,
tamen est alia proprietas
seu notio qua Pater est genitor et alia qua Filius est genitus ita quod referendo
posse generare et posse generari ad proprietatem,
tunc Pater habet aliquod posse quod
non habet Filius et econverso