Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
Post haec quaeritur
ad quod catholicis
dicitur quoque
Secunda pars
dividitur in duas
quia primo ostendit quod potentia divina non generatur passive, secundo quod non generat
active.
Secunda ibi,
itaque non est dicendum
Utrum quam repugnet plures causas aliquam rem totaliter efficere, tam repugnet eamdem rem semetipsam realiter producere.
Quod non,
quia de facto plures causae aliquam rem totaliter efficiunt,
quod patet primo quia Deus et voluntas creata sunt causae totales
actuum liberorum voluntatis creatae.
Igitur sequitur quod Deus illorum actuum sit causa totalis.
Patet quia totus actus et quaelibet eius pars totaliter
dependet a Deo infieri esse et conservari.
Sed quod voluntas etiam sit totalis causa illorum.
Patet quia alias non quaelibet portio actus voluntatis
esset a voluntate effective,
et sic non esset in eius potestate,
contra
Secundo, si alicui combustibili, puta ligno, applicarentur duo ignes aequaliter dispositi, cum omnibus circumstantiis qualibet illorum esset causa totalis illius combustionis, quod patet quia quilibet illorum est causa sufficiens combustionis, qua posita sequitur effectus.
Tertio, essentia divina est principium generativum sui ipsius et subiectum suae generationis, ergo. Antecedens patet quia non videtur aliud principium quo nec aliud in quo aliquid generetur ad intra nisi divina essentia.
In oppositum, arguitur quia quodlibet illorum est impossibile et nulla est latitudo impossibilitatis quia omnia impossibilia aeque sunt impossibilia, ergo.
Prima conclusio:
licet aliquis
effectus secundum se et quodlibet sui a pluribus
dependeat effective causaliter,
tamen non stat eundem effectum a pluribus causis
totalibus dependere aequaliter.
Prima pars patet per
Primum corollarium:
licet respectu eiusdem sint plures causae totales totalitate
effectus
Secundum corollarium:
quod non sequitur,
Tertium corollarium:
quod etiam haec consequentia non valet,
Ex dictis posset inferri ulterius quod ad productionem muscae requiritur tanta productivas seu potentia activa quanta requiritur ad Verbi generationem in divina essentia. Patet quia utrobique requiritur immensa potentia. Patet per dicta.
Secunda conclusio:
licet in divina essentia
intrinsece nomen causae non ponatur,
tamen ratio principii in divinis non negatur.
Prima
patet quia
ad
Filius a Patre solo est
Spiritus Sanctus a Patre et Filio
Pater est principium sine principio,
Filius principium a principio
Primum corollarium: sola Trinitas increata cuiuslibet creaturae potest dici totalis proprie et sufficiens causa. Patet quia, posita eius causalitate respectu cuiuslibet producibilis ad extra, omni alio secluso, sequitur aliud, id est effectus, et hoc est esse causam proprie secundum quod dicit probatio conclusionis.
Secundum corollarium: licet in creatis principium et causa se habeant convertibiliter, tamen in divinis non dicuntur uniformiter.
Tertium
Tertia conclusio:
licet aliquid quod
non implicat contradictionem a prima causa non possit causari,
tamen quidquid formaliter et proprie includit
contradictionem a prima causa potest fieri et produci.
Prima pars probatur quia prima causa seu Deus
est aliquid quod nullam includit contradictionem.
Sed Deus non potest ab aliquo causari, ergo.
Maior patet quia
nulla entitas simplex incomplexa includit contradictionem.
Secunda pars antecedentis patet quia si Deus
posset causari, aut a se aut ab alio.
Non ab alio, quia quaelibet alia causa in esse conservari
et agere dependet a Deo, ut dictum est.
Nec a se quia secundum
nulla res est quae se ipsam gignat
Primum corollarium:
quod ratio formalis termini ac etiam principii
quo formaliter Filius generatur vel
Spiritus Sanctus spiratur divinae essentiae non competit,
sed ab eadem negatur.
Patet quia aliter idem gigneret se ipsum
quod est contra dicta in quaestione et contra
essentia divina nec generat nec generatur
Secundum corollarium: sicut divina essentia non est formabile divinae generationis principium productivum, ita non est eiusdem principium materiale subiectivum. Prima patet per dicta. Secunda pars probatur quia essentia divina non potest perfici, ergo nec in hac generatione subici. Patet consequentia quia terminus cuiuscumque generationis perficit subiectum suum. Antecedens patet de se.
Tertium corollarium:
quod
Contra
Secundo contra
Tertio, si
Contra
Secundo contra
Tertio contra
Contra
Secundo sic, aliquid generat in divinis, et nihil aliud ab essentia, ergo.
Tertio, hic Pater generat, hic Pater est essentia, ergo haec essentia generat. Et potest reduci ad primum modi primae figurae sic, omnis Pater generat, omnis essentia est Pater, igitur omnis essentia generat.
Quarto, generans est essentia divina, ergo essentia divina est generans. Consequentia patet per conversionem simpliciter dictam. Antecedens probatur quia Pater generans est essentia, ergo generans est essentia.
Quinto, tam convertibiliter Pater se habet ad essentiam quam convertibiliter se haberet, si solum suppositum Patris esset. Sed tunc, quidquid diceretur de Patre, diceretur de essentia, ergo. Nunc est ita, ergo, sicut generare dicitur de Patre, ita potest dici de essentia.
Sexto,
essentia divina non est non generans et est,
ergo est generans.
Consequentia videtur nota.
Antecedens probatur
quia quidquid est in divinis
aut est generans, aut
ingenitum
Contra
Secundo, cuilibet activae potentiae correspondet passiva potentia. Sed in Patre est activa potentia, ergo in Filio est aliquid se habens passive. Sed hoc non est relatio, ergo essentia.
Tertio,
quia haec propositio conceditur
uno modo
Ad primam contra secundam conclusionem, dicitur primo quod consequens non est inconveniens, sed tamen non debet concedi propter haereticos, ne habeant occasionem contra nos dicendi quod aliqua persona divina sit finita. Secundo potest dici quod principium sonat imperfectionem, non autem principium, ideo consequens simpliciter non est admittendum sed negandum.
Ad aliud,
negatur consequentia.
Rationem assignat
Sed contra istam responsionem, arguitur,
quia omnem perfectionem
quam anima vel causa secunda consequitur
per suam actionem vel per suum coefficere Deus potest
supplere, ergo frustra ut prius.
Ideo aliter
quia ille actus
Item, ad hoc quod illa maior fuerit sufficienter universaliter
requiritur quod subiectum nulli conveniat, quin
praedicatum eidem conveniat.
Sed sic non est hic.
Unde contingit summere aliquid sub subiecto de quo non
dicitur praedicatum in illa
Item,
Item,
quia quidquid est in divina essentia
Ex dictis patet quod antecedens
Post haec quaeritur
Secunda conclusio:
quod si Pater genuisset divinam essentiam,
essentia divina relative diceretur ad Patrem.
Sed quod relative dicitur non indicat essentiam vel substantiam,
ut sic, scilicet in ratione essentiae,
ut ostenditur per
Tertia conclusio:
quod si Pater genuisset divinam essentiam,
cum Pater sit divina essentia,
ipse esset genitor eiusdem rei quae est ipse, et ita res
eadem se ipsam genuisset,
quod negat
Quarta conclusio:
cum Pater divina essentia sit
et sit Deus,
si ipsam genuisset,
ipse esset Pater et esset Deus eo vel idem quod genuisset,
et ita genitum esset causa gignenti ut esset
Pater non est sapiens sapientia quam genuit
quia cum sapere ibi idem sit quod esset
Quinta conclusio:
Pater genuit illud quod est ipse idem,
scilicet Filium,
qui est illud quod Pater est
quia quod Pater est et Filius hoc est,
sed non qui Pater est et Filius hoc est
Sexta conclusio:
cum dicitur
Filius,
qui est essentia divina,
est a Patre vel est natus de Patre,
qui est divina essentia
Septima conclusio:
quod
Filius et Spiritus Sanctus non dicuntur esse de nihilo,
sed de aliquo,
non tamen de materia aliqua
Filius dicitur esse de substantia Patris
quia est eiusdem substantiae cum eo,
et Spiritus Sanctus dicitur de substantia Patris et Filii
quia ab utroque procedit,
ita quod est eiusdem substantiae
Octava conclusio:
quod solus
unigenitus Dei dicitur natura Filius
quia eiusdem naturae et eadem natura est cum patre