Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)
Encoding of this text has followed the recommendations of the LombardPress 1.0.0 guidelines for a critical edition.
Peer Reviewed
File Started for the first time.
nunc restat ostendere
nunc vero ad eam
Prima dividitur in quattuor secundum
quod quattuor rationibus probat suam intentionem.
Nam primo arguitur ex Dei causalitate seu efficientia,
secundo ex creaturarum mutabilitate
et deficientia, tertio ex perfectorum bonitate et excellentia,
quarto ex sponsorum caritate
seu continentia.
Secunda ibi,
alio et modo
consideraverunt
intellexerunt
Secunda pars principalis dividitur in tres.
Nam primo ostendit qualiter vestigium cunctis rebus a prima arte
imprimitur, secundo qualiter hoc vestigium a rationali mente cognoscitur,
tertio qualiter hoc vestigium
Trinitatis sine fide non perficitur.
Secunda ibi,
in illa enim Trinitate
ecce ostensum est qualiter in creaturis
Utrum animae humanae propagatio active sit proprie Trinitatis divinae imago.
Quod non quia anima humana non est suorum actuum productiva,
ergo etc.
Tenet consequentia et alias probatur
quia anima humana non est formaliter activa,
ut dicit
Secundo, non quaelibet res creata est vestigium Trinitatis, ergo nec in anima est imago eiusdem reperibilis. Consequentia patet quia sicut se habet anima adesse imaginem, ita quaelibet creatura adesse vestigium. Patet antecedens quia aliter sequeretur quod quilibet concipiens vel videns aliquod creatum haberet unum conceptum de eo proprium, quod est falsum.
Tertio, anima humana non ducit in perfectam notitiam
Trinitatis, ergo non est eius imago.
Patet consequentia
quia cum imago sit unitiva illius cuius est imago,
ducit in perfectam notitiam cuiusquam vestigium.
Antecedens probatur
quia aliter de Trinitate increata
in lumine naturali haberemus perfectam notitiam,
quod est contra dicta in
Ad
oppositum est
Prima conclusio:
quam repugnat animae humanae non esse intellectivam,
tam ei repugnat
non esse formaliter activam et sui actus receptivam.
Probatur
quia quodlibet rationalis
creatura est sui actus formaliter activa et receptiva, ergo.
Consequentia bona, quia quod formaliter
et intrinsece est tale, ei non esse tale repugnat, si existit.
Tum secundo quia potentiae animae
et anima sunt formaliter idem, ut nunc suppono,
ergo etc.
Antecedens probatur,
primo
quia secundum
susceptivam
Primum corollarium: sequitur ex dictis in conclusione, partes imaginis animae humanae reali pluralitate carere.
Secundum corollarium: stat potentiam perceptivam esse formaliter activam,
et tamen percepere non esse
formaliter agere.
Patet quia
Tertium corollarium:
licet quaelibet potentia
perceptiva formaliter sit activa,
non tamen quaelibet potentia activa
Aliud corollarium:
si quodlibet posse receptivum
seu passivum sit imperfectionis denominatio,
quilibet angelus est minus perfectus
quam quicumque putus homo.
Immo sequitur quod anima humana sit perfectior quolibet angelo.
Patet quia angelus est maioris capacitatis quam anima humana,
ergo minus perfectus,
ergo minus
Secunda conclusio:
licet quodlibet suppositum creatae entitatis gerat vestigium
Beatae Trinitatis, stat tamen ab aliquo huiusmodi vestigium intueri et ab eodem Trinitatis
conceptum non haberi.
Prima patet in hac distinctione
quia quodlibet suppositum habet unitatem, venustatem, et bonitatem.
Unitas repraesentat Patrem
quia, sicut unitas est principium numeri,
ita Pater Trinitatis est principium et origo fontalis.
Venustas seu pulchritudo
Primum corollarium: licet stet creatam entitatem intueri ab aliquo et Trinitatis notitiam non haberi, tamen quaelibet creata entitas perfectius repraesentat Beatam Trinitatem quam se ipsam entitatem. Prima patet per conclusionem. Secunda probatur loquendo de repraesentatione prout creatura est perfecte intuitive visa secundum eius perfectionis gradum quia Trinitati competiti primo et per se unitas, venustas, et bonitas, et omnis perfectio simpliciter. Ergo patet consequentia quia in illis consistit creaturae perfectio.
Secundum corollarium:
cum vestigium sub ratione
Tertium corollarium: vestigium Trinitatis ab aliquo cognoscitur, aliquo non cognoscitur Trinitatis vestigium.
Tertia conclusio:
sicut anima est suorum actuum
causa effectiva seu causativa effective,
sic eadem est ipsorum actuum receptiva subiective.
Ista conclusio patet per dicta in
una mens,
una substantia,
una vita
nihil tamen est in potestate voluntatis sicut ipsa voluntas
filii recordare
in membris corporis
nec dolet nec delectatur nisi anima et voluntas rationalis
Primum corollarium:
omnis actus creatae imaginis habet plures causas suae originis.
Patet quia obiectum talis actus est vera
causa effectiva partialis,
ut patet per
omnis res quam cognoscimus congenerat in nobis notitiam sui
Secundum corollarium: non repugnat nec est impossibile causam naturalem actum liberum producere. Patet quia obiectum creatum causat libere sed naturaliter et naturali influxu concurrit. Confirmatur quia potentia intellectiva est aliqualiter causa actuum voluntatis, ut dictum est supra, ergo etc.
Tertium corollarium est responsivum,
scilicet affirmativa quaestionis pars vera,
quod patet
quia ibi est essentialis unitas
et causalis seu potentialis trinitas,
ergo.
Consequentia et antecedens patent
Contra
Secundo,
posse intellectivum seu perceptivum aliquid
addit supra posse activum,
ergo non sunt formaliter idem.
Consequentia bona et antecedens probatur
quia,
ut dictum est in
Tertio, si posse perceptivum sit formaliter posse activum, aut ergo praecise realiter aut praecise
in
Quarto, probatur quod posse vel esse activum non sit formaliter posse vel esse passivum quia esse activum est denominatio perfectionis in quacumque re. Ergo esse activum non est formaliter esse passivum.
Contra
Secundo,
contra
Incomprehensibilia sunt iudicia eius
Tertio,
nullum immensum cognoscitur
seu reputatur
Contra
Contra
Secundo, tunc anima esset infinite virtutis et activitatis quia infinitae receptivitatis.
Tertio, si anima esset intrinsece formaliter activa, tunc ipsa posset agere sine sensibus corporalibus, quod est falsum quia tunc iudicare posset caecus de coloribus.
Quarto contra
Quinto
contra
Sexto
contra
quia idem esset
Secundo, posset dici quod nullum inferius addit aliquid supra illud quod significatur per genus superius. Et sic posset negari antecedens illius argumenti.
Tertio,
posset dici quod tota ratio nihil plus concludit
quam posse activum non est formaliter
posse perceptivum.
Sed ex hoc non sequitur
quod nullum posse perceptivum sit formaliter
quodlibet activum reale
ignis
s
Secundo, posset dici quod concipiens accidens non sub ratione inhaerentiae, sed sub ratione qua entitas, sic non oportet habere conceptum substantiae.
Pro solutione, nota quod habere conceptum de Deo potest esse dupliciter, scilicet virtualiter vel formaliter. Virtualiter vero quando virtute illius quis potest habere formalem conceptum, formaliter quando per talem conceptum formalem significatur Deus. Item, hoc potest fieri perceptibiliter vel imperceptibiliter, sic quod quandoque percipitur actus principiandi et res concepta, quandoque actus principiandi et non res concepta.
invisibilia Dei per ea
Secundo potest dici quod illud est verum de omnibus iudiciis et omnibus viis eius simul. Tamen quodlibet per se est investigibile aliquo modo et potest sciri, vel per revelationem aut alio modo.
nullus talis conceptus
Secundo diceret
imago Dei est in mente non quia sui meminit, amat,
et intelligit, sed
quia potest Deum, a quo facta est, meminisse, amare, et intelligere
Apostolus namque
homo,
propter excellentiam qua excellit alias creaturas vel propter convenientiam
quam habet cum omni creatura
a duobus,
scilicet a natura propria,
quae est rationalis,
et ab operibus a Deo factis
Secunda conclusio:
Deus, qui est natura incomprehensibilis seu invisibilis per creaturas,
ab homine potest sciri
est imperfectum
Tertia conclusio:
Deus, qui est summe simplex in essentia,
ex perpetuitate creaturarum intelligitur aeternus,
ex magnitudine earum omnipotens,
Quarta conclusio: quod vestigium trinitatis apparet in qualibet creatura quia quaelibet creatura est aliquid unum habens speciem sive pulchritudinem et habens ordinem, amorem, et bonitatem. Unitas, quae est principium numeri, repraesentat Patrem, qui est principium originis aliarum duarum personarum, scilicet Filii et Spiritus Sancti. Species vero seu pulcritudo repraesentat Filium, qui est pulchritudo et ad quem, sicut ad exemplar, omnis creatura formatur. Ordo verum Spiritum Sanctum repraesentat, qui est summa bonitas et amor Patris et Filii.
Quinta conclusio: per creaturarum contemplationem non potest haberi sufficiens notitia trinitatis sine doctrina et inspiratione divina vel revelatione.
Sexta conclusio: quod anima nostra est
imago Trinitatis in hoc quia sicut in anima est memoria, intelligentia, et voluntas, quorum unum non
est alterum et tamen ad invicem referuntur et
sunt aequalia, non solum singula singulis,
sed etiam singula omnibus sunt
Septima conclusio:
licet
in mente nostra sit imago Trinitatis,
tamen est exigua et ex magna parte dissimilis
una persona, scilicet unus homo,
habet illa tria,
Trinitas autem summa non est vera
persona, sed tres personae
haec tria non sunt unus homo, sed unus hominis in Deo,
autem illa tria non sunt unius Dei, sed sunt unus Deus
Octava conclusio:
quod alio modo invenitur
Nam ibi est mens et amor, ita quod notitia est
quasi proles genita a mente sicut a parente, quia, dum mens se cognoscit,
sui notitiam gignit.
Tertio est amor qui de notitia et ipsa mente procedit
quia, dum mens cognoscit se,
diligit se et prolem suam, scilicet suam notitiam
mens humana,
ista tria considerans,
extendit se ad contemplationem creatoris et videt unitatem
in Trinitate et Trinitatem in unitate essentiae
Nona conclusio: quod
mens nostra debet intelligere Deum
unum, unam essentiam, unum principium, et ipsum esse actorem omnium
quia, si duo dii essent,
vel uterque insufficiens esset vel alter eorum superflueret
Decima conclusio:
debemus credere
Patrem et Filium et Spiritum Sanctum
universae creaturae conditorem et rectorem,
nec Patrem esse Filium nec Spiritum Sanctum,
nec Filium esse Patrem nec Spiritum Sanctum,
nec Spiritum Sanctum esse Patrem aut Filium,
sed Trinitatem personarum relativarum ad invicem
Undecima conclusio:
fides Patriarcharum et Apostolorum
praedicat unum Deum esse Trinitatem in qua
Trinitate est unus Pater,
qui solus Deus se ipso genuit unum Filium,
et unum Filium,
qui de uno Patre solus essentialiter est natus,
et unum Spiritum Sanctum, qui solus a Patre
Filioque procedit